monumenta.ch > Lucanus > sectio 91 > sectio 650 > csg248.137 > 3 > sectio 677 > uwbM.p.th.f.68.123 > sectio 324 > sectio 207 > sectio 671 > {o} > sectio 63 > 38 > sectio 140 > 14 > {u} > sectio 38 > sectio 22 > 104 > csg457.144 > {e}
Beda, De orthographia, {d} <<<     >>> {f}

Beda Venerabilis, De orthographia, {e}

1 egeo uictus et uictum et uictu.
2 eripio flammae hominem.
3 egredior domo et ciuitate.
4 error est rei uitium, ut amor, dolor; erratio certae uiae; erratrix personam respicit, ut uenatrix; erratica hedera, uitis.
5 eloquentia et eligantia singularia semper.
6 exuuia, exequiae, excubiae, quae Graece νυκτοφυλάκια dicuntur, exta quoque tantum pluralia.
7 emporia feminino genere et est Graecum; Latine mercatus.
8 emolumentum per e simplicem scribendum; aemulatio per ae diphthongon.
9 equo sedeo datiuo casu et ablatiuo sine praepositione dicendum; et equum sedeo accusatiuo, et in equo et super equum similiter.
10 emanat fons siue terra aquam, id est gignit et producit; et emanat aqua de terra siue fonte, id est profluit.
11 Gregorius: qui locus a Romana urbe quadraginta fere milibus distans frigidas atque perspicuas emanat aquas.
12 et iterum: de eodem sepulchro illius fraglantia suauitatis emanauit.
13 exprobrat qui commemorat quae praestitit; obprobrat qui obprobrium obiectat, hoc est uitium.
14 expectatur uenturus; spectatur qui uidetur uel probatur.
15 exercitus laboribus, exercitatus studiis.
16 exstruere est in altum struere; instruere aciem uel actionem; adstruere adfirmare; construere in struendo coniungere; substruere re aliqua supra posita subter struere.
17 excubiae per b, exuuiae per u scribendae.
18 eorundem et earundem per n exprimenda, non per m.
Beda Venerabilis HOME

csg249.12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik